monumenta.ch > Plinius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 4
{II} Sed antiquorum curam diligentiamque quis possit satis venerari? constat omnium venenorum ocissimum esse aconitum et tactis quoque genitalibus feminini sexus animalium eodem die inferre mortem. hoc fuit venenum, quo interemptas dormientes a Calpurnio Bestia uxores M. Caelius accusator obiecit. hinc illa atrox peroratio eius in digitum. ortum fabulae narravere e spumis Cerberi canis extrahente ab inferis Hercule ideoque apud Heracleam Ponticam, ubi monstratur is ad inferos aditus, gigni.